CASIMIRUS Joh.

CASIMIRUS Joh.
Joh. CASIMIRUS
fil. Frederiii III. Electoris Palatini, cognomine Pii, in Galliam puer ductus, ibi adolevit, multis egregiae indolis speciminibus editis. Redux inde, Patri ante alios semper praesto fuit: Expeditionem dein gemeinam pro Reformatis in Galiiam suscepit, A. C. 1568. primo, dein A. C. 1575. Post quae, mortuô Patre, sicut prius exules e Gallia postlanie am Parisiensem: ita tum Reformatos a Ludovico fratre Electore pulsos, suscepit, Neostadii illustri Academiâ institutâ, quae Casimiriana dicta. Formulâ Concordiae ab Ubiquitariis promulgatâ, A. C. 1577. Francofurti, cum legatis variorum regnorum ab Ecclesiis missis, de iniqua eius censura conquestus est, editô librô, cui titulus: Christiana admonitio, de libro Concordiae. In Belgium dein movit, Thuan. l. 66. inde transiit ad Elisabetham Angliae Reginam, a qua periscelide donatus est. Iterum A. C. 1588. Gebhardo Truchsessio, Archiepiscopo Coloniensi adstitit consiliis, mox armis. Sed mortuô fratre, in patriam reversus, Administrationem suscepit, scriptô legitimi tutoris ante testamentarium praerogativam, tuitus. Mox Lutheranos Palatinatu totô exegit, post novendialiem Heidelbergae, A. C. 1584. inter Iac. Gryneum, Basileâ evocatum, et Ministros Lutheranos habitam disputationem: quemadmodum et inter eius Theologos, ac Wirtembergicos colloquium Marbaci postea celebratum est. Obiit, auditâ morte Christiani I. Elect. Saxonici, A. C. 1592. Eius Epitaphium vide apud Pareum, p. 360.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”